Feria quinta in Coena Domini, Lamentatio prima primi diei
Incipit Lamentatio Jeremiae Prophetae. Aleph.
Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo.
Beth.
Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus; non est qui consoletur eam, ex omnibus charis ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Ghimel.
Migravit Juda propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem; omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentatio secunda primi diei
Zain.
Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
Heth.
Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Teth.
Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentatio tertia primi diei
Lamed.
O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui.
Mem.
De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum; posuit me desolatam, tota die moerore confectam.
Nun.
Vigilavit jugum iniquitatum mearum, in manu ejus convolutae sunt et impositae collo meo; infirmata est virtus mea; dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Feria sexta in Parasceve, Lamentatio prima secundi diei
De Lamentatione Jeremiae Prophetae. Heth.
Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione; luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
Teth.
Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino.
Jod.
Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abjecerunt in terram capita sua virgines Juda.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentatio secunda secundi diei
Mem.
Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? Cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui?
Nun.
Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
Samech.
Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Haecine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae?
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentatio tertia secundi diei
Aleph.
Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
Me minavit; et adduxit in tenebras, et non in lucem.
Beth.
Vetustam fecit pellem meam et carnem meam, contrivit ossa mea.
Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
Ghimel.
Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum.
Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Sabbato Sancto, Lamentatio prima tertii diei
De Lamentatione Jeremiae Prophetae. Heth.
Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
Novi diluculo, multa est fides tua.
Teth.
Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Jod.
Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentatio secunda tertii diei
Aleph.
Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum!
Beth.
Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli!
Ghimel.
Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentatio tertia tertii diei
Incipit Oratio Jeremiae Prophetae.
Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Testo latino trascritto dai nove fascicoli testuali dell’edizione critica: le lezioni presentano estratti distinti dalle Lamentazioni 1–5, non capitoli integrali.