Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Paratum cor meum, Deus.
Cantabo et psallam in gloria mea.
Exsurge, gloria mea.
Exsurge psalterium,
exsurge cythara.
Exsurgam diluculo, confitebor
tibi in populis Domine.
Psallam tibi in nationibus.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Exultavit cor meum in Domino.
Et exaltatum est cornu meum
in Deo meo, dilatatum est
os meum super inimicos meos.
Quia laetata sum, in salutari tuo.
Non est sanctus ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
In te, Domine, speravi
non confundar in aeternum.
In justitia tua libera me.
Inclina aurem tuam, accelera
ut eruas me.
In te, Domine, speravi
non confundar in aeternum.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Cantabo domino in vita mea.
In vita mea cantabo Domino,
psallam Deo meo quam diu fuero.
Alleluja.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Venite ad me omnes qui laboratis
omnes qui onerati estis.
Venite ad me, et ego reficiam vos.
Tollite jugum meum super vos,
et discite a me, quia mitis sum et humilis corde,
et invenietis requiem animabus vestris,
jugum enim meum suave est,
et onus meum leve.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Jubilate Deo omnis terra.
Servite Domino in laetitia.
Introite in conspectu eius
in exultatione.
Setote quoniam Dominus
ipse est Deus, ipse fecit nos,
et non ipsi nos, populus eius
et oves pascuae eius.
Atria eius in hymnis confitemini illi.
Laudate nomen eius, quoniam
suavis est Dominus.
Jubilate Deo omnis terra.
In aeternum misericordia eius
et usque in generationem et
generationem veritas eius.
Jubilate Deo omnis terra.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Anima mea liquefacta est,
ut dilectus locutus est,
vox enim eius dulcis,
et facies eius decora.
Labia eius lilia stillantia
myrrham primam.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Adjuro vos, filiae Jerusalem,
si inveneritis dilectum meum,
ut nuncietis ei,
quia amore langueo.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
O quam tu pulchra es, amica mea
columba mea, formosa mea,
immaculata mea!
O quam tu pulchra es!
Oculi tui, oculi columbarum.
O quam tu pulchra es!
Capilli tui sicut greges caprarum.
O quam tu pulchra es!
Dentos tui sicut greges tonsarum.
O quam tu pulchra es!
Sicut vitta coccinea labia tua.
O quam tu pulchra es!
Sicut turris David collum tuum.
O quam tu pulchra es!
Duo ubera tua sicut duo hinnuli
capreae gemelli.
O quam tu pulchra es!
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Veni de Libano, veni, amica mea,
columba mea, formosa mea,
o quam tu pulchra es!
Veni, coronaberis.
Surge, propera,
amica mea, soror mea, sponsa mea,
immaculata mea; et veni.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus ejus in ore meo.
Laudabitur anima mea.
Audiant mansueti et laetentur.
Magnificate Dominum mecum
et exaltemus nomen ejus in idipsum.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Exquisivi Dominum et exaudivit me,
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Accedite ad eum et illuminamini
et facies vestrae non confundentur.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Fili mi, Absalon,
Absalon, fili mi.
Quis mihi tribuat, ut ego
moriar pro te!
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Attendite, popule meus,
legem meam, inclinate aurem
vestram in verba oris mei.
Aperiam in parabolis os meum,
loquar propositiones ab initio.
Quanta audivimus et cognovimus ea,
et patres nostri narraverunt nobis.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
In lectulo per noctes
quem diligit anima mea quaesivi,
nec respondit mihi.
Surgam et circuibo civitatem,
per vicos et plateas
quaeram quem diligit anima mea.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Invenerunt me costudes civitatis.
Paululum cum pertransirem eos,
inveni quem diligit anima mea.
Tenui nec dimittam illum.
Egredimini, filiae Hierusalem,
et congratulamini mihi,
cantate dilecto meo cum laetitia,
cantate dilecto meo cum jubilo.
cantate dileto meo cum cythara.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Veni, dilecte mi, in hortum meum,
ut comedas pretiosum fructum tuum.
Venio, soror mea sponsa, in hortum meum
et messui myrrham meam cum aromatibus meis.
Veni, dilecte mi, in hortum meum,
ut comedas pretiosum fructum tuum.
Venio, soror mea sponsa, in hortum meum
comedi favum meum cum melle meo,
cum lacte meo vinum meum bibi.
Comedite, dilecti, et bibite, amici,
et inebriamini, carissimi.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Buccinate in neomenia tuba;
in insigni die solennitatis vestrae.
Alleluja.
In voce exultationis,
in voce tubae corneae exultate
Deo, adjutori nostro.
Alleluja.
Testo biblico latino (Vulgata) · Testo latino integrale
Jubilate Deo in chordis
et organo, in tympano et choro.
Cantate et exultate et psallite,
psallite sapienter.
Alleluja.