01. Osculetur me (Cantico dei Cantici 1:1–2)
Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te.
02. Trahe me post te (Cantico dei Cantici 1:3)
Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua, exsultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
03. Nigra sum, sed formosa (Cantico dei Cantici 1:4–5)
Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis.
04. Vineam meam non custodivi (Cantico dei Cantici 1:5–6)
Vineam meam non custodivi. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
05. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres (Cantico dei Cantici 1:7–8)
Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum tuorum et pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum. Equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te, amica mea.
06. Pulchrae sunt genae tuae (Cantico dei Cantici 1:9–11)
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, collum tuum sicut monilia. Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis.
07. Fasciculus myrrhae (Cantico dei Cantici 1:12–14)
Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engadi. Ecce tu pulchra es, amica mea, oculi tui columbarum.
08. Ecce tu pulcher es, dilecte mi (Cantico dei Cantici 1:15–2:1)
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cupressina. Ego flos campi et lilium convallium.
09. Tota pulchra es, amica mea (Cantico dei Cantici 4:7–8)
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Veni de Libano, sponsa mea, veni, coronaberis; de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
10. Vulnerasti cor meum (Cantico dei Cantici 4:9–10)
Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11. Sicut lilium inter spinas (Cantico dei Cantici 2:2–3)
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum , sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo.
12. Introduxit me rex in cellam (Cantico dei Cantici 2:4–5)
Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
13. Laeva eius sub capite meo (Cantico dei Cantici 2:6–7)
Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adiuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
14. Vox dilecti mei (Cantico dei Cantici 2:8–10)
Vox dilecti mei: ecce iste venit saliens in montibus, transsiliens colles. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi.
15. Surge, propera amica mea (Cantico dei Cantici 2:10–13)
Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit, vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum.
16. Surge amica mea, speciosa mea (Cantico dei Cantici 2:13–14)
Surge, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis et facies tua decora.
17. Dilectus meus mihi et ego illi (Cantico dei Cantici 2:16–3:1)
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia donec adspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether. In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni.
18. Surgam et circuibo civitatem (Cantico dei Cantici 3:2)
Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas, quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum et non inveni.
19. Adiuro vos, filiae Hierusalem (Cantico dei Cantici 5:7–10)
Adiuro vos filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei, quia amore langueo. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos? Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. CD 2
20. Caput eius aurum optimum (Cantico dei Cantici 5:11–12)
Caput eius aurum optimum. Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima.
21. Dilectus meus descendit in hortum meum (Cantico dei Cantici 6:1–2)
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur in hortis et lilia colligat. Ego dilecto meo et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
22. Pulchra es amica mea (Cantico dei Cantici 6:3–4)
Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castorum acies ordinata. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.
23. Quae est ista quae progreditur (Cantico dei Cantici 6:9)
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castorum acies ordinata?
24. Descendi in hortum meum (Cantico dei Cantici 6:10)
Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea et germinassent mala punica.
25. Quam pulchri sunt gressus tui (Cantico dei Cantici 7:1–2)
Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis; umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
26. Duo ubera tua (Cantico dei Cantici 7:3–4)
Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae; collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum; caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura regis iuncta canalibus.
27. Quam pulchra es et quam decora (Cantico dei Cantici 7:5–8)
Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis! Statura adsimilata est palmae et ubera tua botris. Dixi: Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius; et erunt ubera tua ut botri vineae, et odor oris tui sicut odor malorum.
28. Guttur tuum sicut vinum optimum (Cantico dei Cantici 7:9–10)
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ego dilecto meo, et ad me conversio eius.
29. Veni, veni dilecte mi (Cantico dei Cantici 7:11–12)
Veni, veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis, mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.